monumenta.ch > Plinius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 49
{XIV} haec parit habendi cupido! pudet intuentem nomina ista, quae subinde nova Graeco sermone excogitantur insperso argenteis vasis auro et incluso, quibus deliciis pluris veneunt inaurata quam aurea, cum sciamus interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum. tanto plus fuit animi fugitivis nostris!